monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 43, 1
Stichwurtz calida est et inutilis ad usum hominis velut unkrut, quod inutile est. Et calor eius periculosus est, nisi in loco illo ubi venenum paratur. Nam si ibi in igne incenditur, ita quod calor et eius odor idem venenum tangit, vires illius minuit, sicut etiam vinum vires suas amittit, quod per noctem in scypho dimittitur.